monumenta.ch > Plinius > sectio 142

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 142
{LI} adeo peculiari in visceribus his effectu, ut silvestri ruta cum axungia vetere inlitos ramices sanari prodant, fracta quoque membra semine trito cum cera inposito. radix rutae sanguinem oculis suffusum et toto corpore cicatrices aut maculas inlita emendat. ex reliquis, quae traduntur, mirum est, cum ferventem rutae naturam esse conveniat, fasciculum eius in rosaceo decoctum addita aloes uncia perunctis sudorem reprimere, itemque generationem inpediri hoc cibo.